utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06150037

Charter 06150037
Charter Number: 06150037
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197
Date Type: Internal, Papal
Resource Link(s): Archives Départementales de Seine-Maritime - 26H62
map View Map
Charter:
Celestinus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis priori et conventui S Laudi Rothomagensis salutem et apostolicam benedictionem Iustis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Eapropter dilecti in domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu ecclesiam Sancti Iohannis desuper Renellam quam bone memorie Rotrodus archiepiscopus Rothomagensis cum obventionibus ejus in usus proprios convertendis pia vobis largitione concessit quam etiam post modum felicis recordationis Alexander papa predecessor noster apostolicis vobis litteris confirmavit Sicut ipsam juste ac pacifice possidetis et in eorum scriptis autenticis continetur vobis et per vos ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Dat Laterani xiiii Kl Iulii Pontificatus nostri anno septimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter