utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06150054

Charter Number: 06150054
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1236 - 1245
Date Type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
map View Map
Charter:
Sciant omnes quod ego Rad de S Sorratione dedi et concessi in perpetuam elemosinam pro salute anime mee et animarum antecessorum meorum ecclesie Beati Laudi Rothom et canonicis ibidem deo servientibus totum redditum meum quod de feodo Roberti de Normanvilla habebam apud sanctam sorrationem videlicet iiii solidos andegavenses quos Laurentius de Minerei debet ad festum omnium sanctorum annuatim reddendos Et iii solidos quos Walt comes debet ad eundem terminum Et iiii minas avene quas Rad Coudabe debet ad festum S Michaelis et campardum de iiii acris terre quam idem Rad tenet Item ii capones ad natale et campardum de ii acris terre quod Ernaudus de Larue debet Hunc redditum garantisare contra omnes homines prefatis canonicis affidavi ego predictus Rad de me et heredibus meis pro posse meo legitimo Pro huius autem beneficii reconpensatione iam dicti canonici dederunt mihi iiii libras andegavenses et x solidos de elemosina sua et filiis meis Hug Iohan et Willelmo qui hanc concesserunt elemosinam ii sol andegavenses de recognitione Hoc autem factum fuit assensu et voluntate Rob de Normanvilla domini feodi predicti cui sepedicti canonici dederunt v solidos andegavenses de recognitione qui etiam omnia iura predicti feodi ad eum pertinentia prenominate ecclesie pro amore Domini quieta relinquit et predictam elemosinam garantizare promisit salvo tamen auxilio a capitali domino descendente Ut hoc autem firmum et stabile permaneat presenti scripto et sigilli mei munimine roboravi Predictus etiam Rad suum apposuit sigillum Testibus Henrico sacerdote de S Sorrac R [] Hug Grandin Willelmo de Bellafossa Hug de Haironcell Michaele Groignet Hug filio eius Bartholomeo Bataille Petro archiepiscopo et aliis multis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter