utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06152013

Charter
Charter Number: 06152013
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1159 - 1181
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Archives Départementales de Seine-Maritime - 26H117
map View Map
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilecto filio Roberto priori Sancti Laudi Rothomagensis salutem et apostolicam benedictionem Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et ut ea que a rationis tramite non dissidunt effectu prosequente complere Eapropter dilecte in Domino fili tuis iustis postulationibus grato concurrentes assensu ecclesiam Sancte Helene de Frobertivilla cum omnibus pertinenciis suis salvo iure episcopali a venerabili fratri nostro Roth archiepiscopo ecclesie vestre in perpetuam elemosinam cum omni integritate concessam ut canonice ac pacifice possides tibi et domui tue auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attenptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Velletri iii non maii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter