utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06158015

Charter 06158015
Charter Number: 06158015
Cartulary Title: Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement, Agreement
Date: 1261
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus hec visuris officialis rothom salutem in Domino Noveritis quod cum contentio verteretur inter viros religiosos Robertum priorem sancti Laudi Rothomagensis et eiusdem loci conventum ex una parte et Galterum presbiterum Sancte Columbe nomine suo et ecclesie sue predicte ex altera videlicet super hoc quod dicti religiosi petebant nomine suo et prioratus sui antedicti decimas fructuum crescentium in omnibus clausis in dicta parrochia existentibus et in terris de elemosina dicte ecclesie et in quodam campo qui vocatur les Costières de la Buscalle que dicti religiosi dicebant ad se pertinere debere dicto presbitero contrarium asserente Et dictus presbiter petebat decimas fructuum crescentium in novis essartis in dicta parrochia existentibus quos dictus presbiter dicebat ad se et ecclesiam suam predictam pertinere debere dictis religiosis contrarium asserentibus Tandem super omnibus premissis de consensu dicti Galteri presbiteri et Iohannis Confesse clerici procuratoris dictorum religiosorum per litteras procuratorias sigillis dictorum religiosorum sigillatas ut prima facie apparebat habentis per easdem litteras potestatem et principale mandatum transigendi componendi compositionem fide et pena confirmandi prout in litteris procuratoriis antedictis plenius continetur pacificatum seu compositum extitit quantum ad tempus dicti Galteri in modum qui sequitur Videlicet quod omnes fructus decimales crescentes de cetero in clausis terris dicte elemosine et campo antedictis apportabuntur singulis annis ad granchiam communem existentem in eadem parrochia de quibus fructibus dicti religiosi percipient et habebunt duas partes et dictus presbiter tertiam partem Et idem presbiter percipiet et habebit videlicet omnes fructus decimales crescentes in novis essartis antedictis a quadraginta annis et circa Hanc autem compositionem superius expressam promiserunt videlicet dictus Galterus pro se et dictus procurator nomine dictorum religiosorum fide media et sub pena quadraginta librarum turonensium solvendarum parti observanti compositionem predictam a parte non servante eamdem se inviolabiliter observante et se contra eamdem non venturos In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum curie nostre ad instanciam partium duximus apponendum cuius scripti copiam utrique parti dedimus ad instanciam earumdem Datum die iovis post Magdelenam anno Domini MCC sexagesimo primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter