utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06170001

Charter 06170001
Charter Number: 06170001
Cartulary Title: The Manuscripts of His Grace the Duke of Rutland preserved at Belvoir Castle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Sancte Ecclesie filiis Radulfus Pincerna filius Willelmi de Etona salutem Sciatis quod ego Radulfus postquam relevavi terram meam assensu matris mee et Hugonis fratris mei dedi et concessi et hac carta confirmavi deo et Ecclesie Sancte Marie Geroudon et monachis ibidem deo servientibus pro salute anime mee et pro anima patris mei et matris mee et amicorum meorum et omnium antecessorum et heredum meorum in puram et perpetuam elemosinam quatuor carrucatas terre in Estwella ex hereditate mea quam reddidit michi deus per breve domini Regis ex iudicio totius comitatus Predictas igitur quatuor carrucatas terre predicti monachi tenebunt de me et de heredibus meis cum toftis et croftis et pratis et pascuis et aquis et semitis et viis et cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus integre intra villam et extra villam in puram et perpetuam elemosinam liberas et quietas ab omnibus serviciis et consuetudinibus secularibus et omnibus rebus ad eandem terram pertinentibus et communam pasture de Eitona Hanc autem donationem fideliter et firmiter tenendam ego Radulfus affidavi pro me et pro heredibus meis et monachi adiuverunt ad relevandam terram meam Hec omnia igitur ego et heredes mei eis warantizabimus et manutenebimus sicut propriam elemosinam nostram et contra omnes homines defensores astabimus Testibus his Radulfo sacerdote de Estwell Willelmo sacerdote de Eitun Nigello decano Gaufrido Labbe Durando de Scaudeford Ernaldo de Tuiford Ricardo Furmentin et Roberto fratre eius Luca de Quatremars Hugone de Scaudeford Ricardo Arrabi
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter