utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06170010

Charter
Charter Number: 06170010
Cartulary Title: The Manuscripts of His Grace the Duke of Rutland preserved at Belvoir Castle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Guillelmus Avenel concordavi Ricardum de Vernun et Simonem Basset qui duas filias meas habent et heredes meos de omni terra et hereditate eisque ut heredibus concessi et favi omnem terram [] meam post decessum meum quam ubique et in omnibus ut heredes mei equaliter participantes dimidiabunt et ita quod Simon Basset suique heredes facient Ricardo de vernun et heredibus suis quod post natus prius nato debebit Preterea in manerio meo videlicet Haddona concessi Ricardo predicto de Vernun capitalem meam mansionem que est apud orientem ubi manebat pater meus Guillelmus Avenel et ubi fundatur capella beati nicholai cum pomerio ex eadem parte et Simon basset reliqua mansiones quas apud occidentem cum pomerio ex illa parte occidentali [] In Adestoca concessi predicto Ricardo de Vernun meam capitalem mansionem cum duobus pomeriis uno ex quadam parte mansionis reliquo ex reliqua parte mansionis Simoni vero basset in eadem villa quandam mansionem magnitudine equalem capitali mansioni cum pomerio Roggeri In irtliburc autum concessi predicto Simoni Basset capitalem mansionem et predicto Ricardo de Vernun in eadem villa quandam mansionem in magnitudine mansioni capitali equalem Istam conventionem et concordiam predictus Ricardus de Vernun et Simon basset precepto meo adhibita jure jurando affirmaverunt Istius conventionis et concordie istius hi sunt testes Guillelmus filius Hugonis de Fuletebi Guillelmus filius Hugonis accipitrarii [] Gerold filius Ricardi [] Waltero de Gyn[]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter