utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06170023

Charter
Charter Number: 06170023
Cartulary Title: The Manuscripts of His Grace the Duke of Rutland preserved at Belvoir Castle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Hubertus filius Radulfi dedi atque concessi et hac presenti carta mea confirmavi Rogero Specgt et heredibus sexdecim acras terre et unam acram terre ad toftum suum in territorio de Criche in uno tenenti inter terram Sywardi nigri et viam de Wistanton tenendas de me et de heredibus meis libere et quiete reddendo annuatim quatuor solidos duos ad festum Sancti Michaelis et duos ad pascha pro omni servicio quod ad me vel ad heredes meos pertinet excepto quod semel metet et semel arabit in anno ad magnam precariam meam et si porcos habuerit et peisun fugit in nemore meo debet pro tacco unum porcum quem ego eligere voluero His testibus Petro de Lee Ricardo de Lya demare Roberto presbitero de Torp Suano preposito Amfrido de Plagestoue H[] hostelario Petro filio Garini Willelmo Petitpas Ricardo Carri [] Willelmo Bondefrend Petro filio Rannulfi et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter