Charter Document - 06200018
Charter Number: 06200018
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Vidimus
Date: 1474
Date Type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s): Embedded Document
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Vidimus
Date: 1474
Date Type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s): Embedded Document
View Map
Charter:
In nomine Domini amen Hoc est verum transcriptum sive transsumptum quarumdam litterarum illustris quondam principis et domini domini Johannis comitis Augi in cauda duplici sigillatarum michi notario publico ad transcribendum traditarum quarum tenor de verbo ad verbum sequitur et talis est [] De quibus litteris originalibus per insertis facta fuit collacio cum presenti transcripto seu transumpto per me notarium publicum subscriptum anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo indicione quarta mensis vero octobris die sexta pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Pauli divina providencia pape secundi anno septimo Acta fuerunt hec in venerabili curia archiepiscopali Rothomagensis sub anno indicione mense die et pontificatu predictis presentibus et audientibus Guillermo Lorger et Guillermo Duval ejusdem curie notariis testibus cum aliis ad premissa vocatis et rogatis Et ego Jacobus de Valle clericus Rothomagensis publicus apostolica et imperiali auctoritatibus curieque archiepiscopalis Rothomagensis notarius juratus quia litteras originales per insertas vidi tenui ac de ipsis ad presens transumptum collacionem feci ipsaque ad invicem concordare inveni nil addito vel remoto quod facti substanciam immutet aut intellectum variet presentibus et audientibus testibus prenominatis idcirco huic transumpto desuper confecto aliena manu scripto signum meum publicum solitum et consuetum apposui requisitus