utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06200023

Charter Number: 06200023
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1148 - 1164
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[H]ugoni Dei gratia Rothomagensi archiepiscopo domino suo patrique spirituali et Gaufrido decano omniumque canonicorum conventui Johannes comes Augi salutem totiusque bone voluntatis affectum et famulatum Sciat vestre sanctitatis discretio nemus quod vocamus Tilleium et essartos fados de ipso fuisse ab antiquitate de foresta mea et adhuc sunt et hoc veraciter scimus et homines mei mecum hoc veracissima assertione attestabantur videlicet Robert de Augo avunculus meus Walterus de Sancto Martino et Henricus de Cuthbertuivilla et Robertus de David Villa aliique barones et homines mei totamque decimam omnium exaltatuum et landarum foreste ejusdem esse de jure ecclesie Sancti Michaelis Ulterisportus de dono et concessione Roberti comitis atavi mei et Beatricis uxoris ejus quam ecclesiam pro salute animarum suarum omnium antecessorum suorum et successorum a fundamentis edificaverunt De ecclesia de Boevilla similiter testamur quia non est de jure ecclesie Augensis nec umquam inde saisita fuit aut aliquam vestituram habuit nec abbas aliquis ejusdem ecclesie sed est de jure ecclesie Ulterisportus Hoc ipsum affirmamus de ecclesia de Flamengevilla liberam scilicet et quietam ab omni censu esse a Roberti comitis tempore in possessione Ultrisportus ecclesie et veritas multorum veridicorum affirmatione comprobatur esse Rogamus et obsecramus quatinus hoc firmum stare faciatis Valete
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter