Charter Document - 06200087
Charter Number: 06200087
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1207
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1207
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Robertus Laicus dictus Presbiter et Stephanus Glericus filius ejus decimas quas habebant in parrochia de Moncellis et de Riu quas sicut laicum feodum suum tenebant in manu nostra reddiderunt Et nos easdem decimas ad preces eorum dilectis filiis nostris abbati et monachis Sancti Michaelis de Ulteriori Portu in perpetuam elemosinam contulimus in usus eorum proprios convertendas Predicti autem Robertus dictus Presbiter et Stephanus filius ejus in nostra presentia tactis sacrosanctis evangeliis juraverunt quod de cetero in eisdem decimis nichil reclamabunt nec aliqui per eos Ut autem facti hujus notitia in memoriam transeat futurorum et prorsus in posterum tollatur occasio malignandi id ipsum presentis scripti annotatione et sigilli nostri munimine roboravimus Testibus hiis Willelmo de Sancto Paulo Ansello de Augo Laurentio de Constantia et Radulpho de Sancto Martino clericis nostris et pluribus aliis Datum apud Devillam per manum magistri Johannis Britonis anno Domini millesimo ducentesimo septimo iv nonas maii