Charter Document - 06200088
Charter Number: 06200088
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1207
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1207
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant omnes quod ego Ricardus de Mala Palude Rothomagensis ecclesie decanus tradidi et concessi Johanni de Andeli cementario tunc magistro fabrice ecclesie Rothomagensis quoddam tenementum meum in vico Sancti Amandi de feodo magistri Stephani Claren[foudi] quod dicitur fuisse Vitalis Haket sicut situm est et se pro portat inter tenementum Sancti Amandi in quo moniales habent furnum suum et tenementum quod fuit Walteri le Charetier et maceriam que fuit Evruini a via ante usque ad tenementum meum per retro de eodem feodo tenendum illud de me et heredibus meis eidem Johanni et heredibus suis libere et quiete et hereditarie reddendo inde mihi et heredibus meis annuatim viginti solidos usualis monete medietatem in Natali Domini et medietatem in festo sancti Johannis Baptiste Licet autem prenominato Johanni de Andeli et heredibus ejus de hoc tenemento facere omnem voluntatem suam [sicut] de suo proprio salvo predicto redditu et jure dominico Et ego et mei heredes ei et heredibus suis illud debemus garantizare contra omnes gentes et de omnibus reditibus adquietare per prenominatum reditum Pro hujus autem hereditagii concessione et garantizatione dedit michi prefatus Johannes viginti quinque libras turonensium de recognitione Ut hoc autem firmius teneatur sigillo meo confirmavi Actum fuit hoc concessione magistri Stephani Clarenboudi tunc domini hujus dem feodi et sigillo suo confirmatum cui idem Johannes dedit unum bisantum auri de recognitione Ad majorem vero confirmationem factum fuit hoc coram Johanne Luce tunc majore Rothomagensi et sigillo communie Rothomagensis confirmatum Testibus hiis Rogero Rothomagensis ecclesie cantore Teobaudo de Ambianis Roberto de Sancto Nicholao Radulfo filio Geraudi Nigasio Philippo de Mala Palude Rothomagensibus canonicis Bartholomeo Crasso Vincentio Caval presbiteris Rogero Crasso Amalrico Crasso Radulfo Grognet Nicholao de Deppa Stephano de Cotevrart Matheo filio Nicholai Roberto clerico Petro de Novo Foro Radulfo de Bordeni Roberto filio Presbiteri Johanne filio Mauricii Simone Marescallo Tierico de Nivele Rogero Portario Johanne Balague Rogero de Bovilla