utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06200097

Charter Number: 06200097
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1209 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Reginaldus filius Goscelini Trerichefoil omnia dona illa et venditiones que pater meus de terris suis donavit et vendidit ecclesie Sancti Michaelis de Ulteriori Portu et monachis ibidem Deo servientibus ego ex parte mea donavi et concessi videlicet campum unum apud Verleium qui campus est inter Septem Molas et Verleium et inter terras jam dictorum monachorum hunc campum dedi totum et integrum super viam et subtus viam liberum et quietum ab omni consuetudine relevamento talliis et auxiliis et molturis Dedi etiam jam dictis monachis quatuor acras terre mee apud Verleium in duobus campis quorum camporum unus est juxta viam que vadit de Verleio ad Merlevillam et alius in valle eadem per quem campum est via de Augo ad Grandicuriam similiter hanc elemosinam dedi ego solutam et quietam ab omni interrogatione relevamento taillia moltura et auxilio et preterea maxime et precipue donationem quam Galterius de Sancto Aniano ser orgiis meus fecit jam dictis monachis de vi acris terre et una masura quas de me hereditario jure tenebat reddendo annuatim quedam calcaria harum terrarum una acra est super viam que vadit de Grandicuria ad Septem Molas alia acra est in Monte Rosti due acre sunt apud Valdonreium et due acre sunt super monasterium Verlii masura vero est que fuit Renoldi Parmentarii hanc masuram et has terras totas solutas et quietas ab omni servitio et redditu et ab omni interrogatione relevamento taillia moltura et auxiliis dedi et confirmavi munimine sigilli mei pro salute anime mee et antecessorum meorum Testibus hiis Radulfo fratre meo Roberto de Normanvilla cognato meo Waltero de Sancto Amando Willelmo de Corcellis Roberto Preposito Michaele famulo abbatis et pluribus aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter