Charter Document - 06200098
Charter Number: 06200098
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1209 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1209 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod Albrea Belle Soer vendidit et concessit et penitus deseruit Liesce Billete quamdam salinam quam de abbate et monachis Ultrisportus hereditario jure possidebat tenendam in perpetuum dicte Liesce vel cui dare placuerit libere et quiete salvo tamen redditu et jure abbatis et monachorum Ultrisportus Pro ista vero salina dicte Liesce vel cui dare placuerit in perpetuum habenda dedit ipsa Liesca prenominate Albree viginti quatuor libras turonensium de introitu et Elle sue Aeliz unam tunicam quoniam hoc concessit tali vero conventione quod ipsa Albrea vel heres ejus debet contra omnes warantizare dictam salinam jam dicte Liesce vel cui dare placuerit et predicta eadem Albrea tactis sacrosanctis evangeliis juravit ut in predictam salinam nichil de cetero reclamabit Hec venditio facta fuit concessu et voluntate abbatis et monachorum de Ultrisportu et ut hoc ratum teneatur in posterum ad petitionem ipsius Albree sigillo communie Augi carta ista signata est His testibus Viberto de Barra tunc majore Augi Roberto de Penliu Gilleberto Petit Gros Anfredo filio Mainart Lucha le Ferun scabinis Vastellario Rainfort Matheo d'Eslaetot Petro de Augusta Adan Vastel et multis aliis