Charter Document - 06200118
Charter Number: 06200118
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1217
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1217
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Gillebertus miles de Sancto Audoeno dedi Deo et ecclesie Sancti Michaelis de Ulteriori Portu et monachis ibi Deo servientibus tres hospites apud villam de Gillemercourt in puram et perpetuam elemosinam libere et quiete possidendos in perpetuum sicuti ego et antecessores mei liberius et quietius tenuerunt et possiderunt et sicuti aliqua elemosina potest liberius dari aut elemosinarii Willelmum videlicet filium Gile Hugonem le Cocheonet Baudritum salvo tamen jure capitalis domini scilicet salva taillia camerarii quando venerit Et ut hoc ratum et firmum teneatur in posterum ego predictus Gillebertus munimine sigilli mei cum sigillo domino Johannis de Sancto Audoeno qui dominus illius feodi est et qui elemosinam istam concessit elemosinavit et confirmavit presentem cartam corroboravi Testibus hiis Roberto de Freauvilla Johanne de Evremou Johanne de Freavilla militibus Henrico priore de Ulteriori Portu Johanne de Fucardimonte monacho et pluribus aliis Actum anno Domini MCCXVII