Charter Document - 06200171
Charter Number: 06200171
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1238
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1238
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Noverint universi tam presentes quam futuri quod ego Ricardus de Menilio Soret et Johannes filius meus primogenitus et heres vendidimus et omnino dereliquimus Bernardo de Abbatevilla burgensi de Ulteriori Portu quendam campum terre situm inter feodum de Menilio Soret ex una parte et feodum de Monte Hugonis ex altera et est de feodo abbatis et conventus de Ulteriori Portu et campus vocatur Bohascamp in longum et in latum sicut se comportat pro octo libris turonensium quos ipse Bernardus nobis per manibus dedit tenendum vero eidem Bernardo predicto et suis heredibus et jure hereditagio imperpetuum possidendum per duodecim denarios currentis monete in comitatu Augi de se aut de suis heredibus abbati et conventui de Ulteriori Portu annui redditus de servitio terre ad Pascha reddendos et per duos solidos currentis monete in comitatu Augi ad Nathale Domini similiter annuatim reddendos quos ipse Bernardus spontanea voluntate sua elemosina fit super campum predictum et per campi partum similiter reddendum et per quatuor garbas de dono quando terra portabit annuatim preposito abbatis et conventus de Ulteriori Portu reddendas et per moturam ad usus et consuetudines de Melinio Soret in qualicumque loco bladum predicti campi adducatur Et ego Ricardus de Menilio Soret predictus et Johannes filius juravimus et fide jussimus coram abbate de Ulteriori Portu qui dominus est feodi illam venditionem predictam tenendam et firmiter observandam et contra omnes predicto Bernardo et heredibus suis in perpetuum garantizandam per predictum redditum ut prenotatur persolvendum Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum in presenti scripto si illa nostra apposuimus et ad majorem confirmationem dominus Henricus tunc temporis abbas de Ulteriori Portu ad peticionem parcium in presenti scripto ut dominus feodi sigillum suum apposuit et conventus ejusdem domus sigillum capituli sui dignum duxerunt apponere Actum anno Domini MCCXXX octavo mense junii Testibus Clarenboud de Monte Hugonis Menardo le Petit de Menilio Soret Thoma de Penleio Thoma scriptore et multis aliis