utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06200193

Charter Number: 06200193
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1256
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Rogerus dictus le Messier et Aelis le Camberesse uxor mea de communi assensu nostro pro salute animarum nostrarum dedimus [concessi]mus et penitus deseruimus in puram elemosinam viris religiosis abbati et conventui [] Beati Michaeiis de Ulteriori Portu totum illud tenementum quod de ipsis tenebamus [apud] Kesnetum et in territorio ejusdem ville tam ad campos quam ad villam videlicet unam [masu]ram sitam inter vicum de Kesneto ex una parte et ortum Johannis le Tense ex altera [et] abboutat ad managium Wasselini de Mara ex una parte et ad terram Mathei filii []mmi ex altera item unum campum qui campus vocatur campus de le Rue qui adjacet [ex] uno sui latere ad keminum quod ducit de Kesneto apud Sanrei et alio sui [latere] ad terras Willelmi Florie Johannis Vavasoris Walteri dicti Forestarii et ad feodum [qu]od fuit quondam Willelmi Forestarii et abboutat ex uno sui termino ad terram Osberti [le] Cornier et ex alio ad terram Willelmi le Rous et ad terram Johannis Vavasoris item unum campum qui campus vocatur le Grant Camp qui campus adjacet ex uno sui latere ad terram Willelmi dicti l'apostre et ex alio ad terram Johannis le Tense et abboutat ex uno sui termino ad terram Johannis Vavasoris et ex alio ad campum qui campus vocatur le Petit Camp qui campus est de eodem feodo item predictum campum qui campus vocatur le Petit Camp qui adjacet ex uno sui latere ad terram Walteri dicti Forestarii et ex alio sui latere ad predictum campum qui vocatur le Grant Camp et ad campum predicti Johannis le Terise et ad campum predicti Willelmi Florie et abboutat ex uno sui termino ad campum predicti Walteri dicti Forestarii qui campus vocatur Longe Reie et ex alio ad terram predicti Willelmi dicti l'apostre tenendum est habendum totum predictum tenementum ad campum et ad villam predictis abbati et conventui et eorum successoribus ad faciendum de eo penitus suam voluntatem quiete et pacifice absque contradictione et reclamatione de nobis et heredibus nostris de cetero facienda In cujus rei testimonium presentem cartam munimine sigillorum nostrorum roboravimus Actum anno Domini MCC quinquagesimo quinto mense marcio Testibus hiis Gossone Triket burgensi de Augo Rogero Anglico de Coquina Hugone de Aula Roberto Coket Gaufrido de Capella et Petro Morel [filii]s armigeris domini abbatis de Ulteriori Portu et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter