utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06200208

Charter Number: 06200208
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1260
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Willelmus dictus Ruffus de Kesneto vendidi et concessi dominis meis abbati et conventui de Ulteriori Portu quinque solidos turonensium annui redditus super totum tenementum meum quod de ipsis teneo apud Kesnetum ad campum et ad villam videlicet super unam masuram meam sitam inter masuram Mathei de Mara et masuram Hugonis fratris mei dicti Ruffi et super unum campum cujus lateri aboutat predicta masura mea et qui adjacet ex uno sui latere ad campum Dyonisii Malchevalier et aboutat ex uno sui termino ad terram Johannis Anglici et ex alio ad campum predicti Mathei de Mara et super unum campum meum qui adjacet ex uno sui latere ad terram Johannis Vavassoris et ex alio ad que minum quod ducit de Kesneto apud Heudelimont et aboutat ex uno sui termino ad campum qui fuit quondam Milonis Wigot et ex alio ad terram que fuit Rogeri le Messier pro xl tribus solidis vi denariis turonensium michi per manibus solutis tenendos et habendos predictos quinque solidos annui redditus dictis abbati et conventui et successoribus eorum et de me et de meis heredibus eisdem abbati et conventui et successoribus eorum annuatim ad Pascha Domini persolvendos libere quiete et pacifice sine reclamatione de me et heredibus meis de cetero facienda Hanc autem venditionem et concessionem ego predictus Willelmus et mei heredes dictis abbati et conventui et successoribus eorum contra omnes tenemur garantizare et de dote et omnibus rebus aliis per obligationem omnium bonorum nostrorum mobilium et immobilium ubicunque fuerint deliberare Et si predicti quinque solidi ad predictum terminum non fuerint redditi dictus abbas et conventus et successores eorum poterunt predictum tenementum nenmiare pro redditu et pro emenda In cujus rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Testibus hiis domino Ricardo de Gouvevilla milite domino Roberto presbitero de Horneio domino Eustachio tunc capellano Sancti Jacobi de Ulteriori Portu Roberto de Bras et pluribus aliis Actum anno Dominai MCCLX mense septembris
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter