utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06200220

Charter Number: 06200220
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1269
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Noverint universi presentes et futuri quod ego Johannes dictus Brodoul vendidi et concessi et penitus deserui Guillelmo Minet de Ulteriori Portu pro trigenta solidis turonensium quos inde ab ipso per manibus recepi tres solidos turonensium redditus quos Vinceptius Torgis michi annuatim ad Pascha Domini reddebat de quadam pechia terre sita est inter terram Thome Aoustin ex una par te et inter terram que fuit Guillelmi de Gamachis de feodo de Langevilla exaltera et aboutat ad puteum de vico ad Sausuras ex una parte et exaltera ad terram Radulfi le Bouc habendos et recipiendos de dicta pechia terre dictos tres solidos redditus dicto Guillelmo Minet et suis heredibus de dicto Vincentio seu de ejus heredibus vel de quocunque dictam pechiam terre tenuerit libere quiete et pacifice ad Pascha Domini quolibet anno in perpetuum Hanc autem venditionem ego predictus Johannes et mei heredes dicto Guillelmo Minet et suis heredibus contra omnes in perpetuum salvo jure dominico garandizare tenemur super omnia bona mea mobilia et immobilia qua parte affuerint et ego Henricus filius et heres dicti Johannis Brodoul istam venditionem et omnia supradicta prout superius sunt expressa volui et concessi et istam garandizacionem super me recepi obligando quoad hoc omnia bona mea mobilia et immobilia qua parte affuerint Quod ista supradicta permaneant in perpetuum libera et quieta nos predictus Johannes et Henricus pariter huic carte sigilla nostra apposuimus Actum anno Domini MCCLX octo mense januarii die martis ante Conversionem sancti Pauli Testibus hiis Gaufrido de Flochis Marco Augustini de Floschis Henrico Gargarre clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter