utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06200228

Charter Number: 06200228
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Michel du Tréport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1281
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Nicholaus dictus Dexlewart clericus vendidi concessi et penitus deserui Guillelmo dicto de Pratellis juniori pro quadraginta solidis turonensium quos inde per manibus habui quinque solidatas et dimidiam annui redditus quem videlicet redditum Masia dicta Aleissi et ejus heredes michi aut heredibus meis annuatim reddere tenebantur duobus terminis videlicet tres solidos ad festum sancti Remigii et duos solidos parisiensium ad Pascha de quodam curtillo sito apud Ulteriorem Portum juxta terram Lamberti dicti Canu ex una parte et ex uno bouto et juxta curtillum Bernardi Tuin ex altera parte et aboutat per ante ad vicum Et sciendum est quod ego predictus Nicholaus predictam Masiam pro se et pro heredibus suis predicto Guillelmo et suis heredibus predictum redditum terminis antedictis assignavi reddituros Hanc autem venditionem et concessionem ego predictus Nicholaus et heredes mei predicto Guillelmo et suis heredibus contra omnes in perpetuum garantisare tenemur super omnia bona nostra mobilia et immobilia presentia et futura ubicumque poterunt inveniri Quod autem istud sit in perpetuum firmum et stabile ego predictus Nicholaus presentem cartam sigilli mei munimine roboravi et ego predicta Masia Aleissi tunc temporis existens in viduitate mea et propria libertate ad confirmationem et concessionem istius rei presenti carte cum sigillo dicti Nicholai sigillum meum apposui Actum anno Domini MCC octogesimo primo mense juin die dominica post festum beati Jacobi apostoli Testibus hiis Renerio Portatore Johanne Tardieu Andrea Lucratore et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter