utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06230011

Charter Number: 06230011
Cartulary Title: Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Letter
Date: 1217
Date Type: Internal, Papal

map View Map
Charter:
Non est novum quod angelus Sathane in lucis angelum se transformet et immissiones per malos angelos sepe fiant ac adversus innocentes malignantium simultates et emulationes insurgant Verumtamen dignum est ut emulorum figmenta non prevaleant veritati set falsitas confusa succumbat et detrahentium labia conticescant Licet autem ad importunitatem et suggestionem quorumdam aliquantulum dure contra te quem sincere diligimus in Domino caritate in quibusdam nostris videamur litteris processisse non tamen erga personam tuam nostre defuit caritatis affectus quin potius tuo consulebatur honori si quod absit vera fuissent que de te nobis fuerant intimata Verum cum ex litteris karissimi in Christo filii nostri Henrici illustris Regis Anglie dilecti filii G tituli Sancti Martini presbiteri Cardinalis apostolice sedis Legati et Eboracen Capituli acceperimus te super collatione beneficiorum M quondam Prepositi Beverlacensis non fecisse contra statuta generalis concilii sicut a tuis emulis notabaris nos eandem collationem sicut facta est canonice approbamus Preterea quia sicut ex litteris intelleximus predictorum idem Prepositus Beverlacensis qui vivifice Crucis signum accepit de suorum beneficiorum proventibus prout nobis suggestum fuerat nichil in morte disposuit quin potius ante suum obitum et priusquam iter peregrinationis arriperet eadem beneficia resignarat ac Monasterio de Fontibus Cisterciensis ordinis emisso voto se obtulerit ita quod ad idem Monasterium tamquam oblatus ejusdem mortuus est delatus illos quibus sunt beneficia ipsa collata volumus debita et quieta eorum cum suis proventibus possessione gaudere ac dilecto filio Magistro Militie Templi in Anglia qui a nobis acceperat in mandatis ut eorundem beneficiorum proventus juxta beneplacitum nostrum usque ad triennium pro terre Sancte subsidio colligeret et servaret scripta nostra dirigimus ut super hoc amplius non procedat Datum Laterani viij Idus Novembris Pontificatus nostri anno secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter