utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06240002

Charter 06240002
Charter Number: 06240002
Cartulary Title: Memorials of the Abbey of St. Mary of Fountains
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Concession, Confirmation
Date: 1135 - 1154
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
S[tephanus] rex Angl archiepiscopis episcopis justiciariis vicecomitibus baronibus ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse Deo et ecclesie de Fontibus et monachis ibidem servientibus donationem illam quam Thurstinus archiepiscopus Eboracensis eis fecit et quam Henricus archiepiscopus successor ejus eis fecit et carta sua confirmavit et quam comes Alanus de Britannia et alii barones et fideles regni mei eis fecerunt de terris et aliis tenuris Quare volo et firmiter precipio quod predicta ecclesia et monachi terras et tenuras illas bene et in pace libere et quiete et honorifice teneant et habeant in bosco et plano in pratis et pasturis in aquis et stagnis et in omnibus rebus et locis et pertinentiis earum cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus eisdem tenuris pertinentibus ita liberas et quietas ab omni seculari servitio et exactione sicut predicti domini eas illis dederunt et concesserunt et cartis suis confirmaverunt Testibus Comite [Eustachio ] filio Regis et Roberto de Ver et W Marc et Ricardo de Lucy apud Gipeswic
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter