utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06251401

Charter Number: 06251401
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1170 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus comes Glocestrie vicecomiti suo de Glammargan et baronibus suis et omnibus hominibus suis Francis et Anglis et Walensibus salutem Sciatis nos concessisse monachis Sancte Marie de Margan donationem terre quam Galfridus Sturmi et Rogerus filius suus et heres dederunt eis sicut carte eorum testantur Preterea concedo conventionem factam inter predictos monachos et Rogerum Sturmi de toto residuo terre ipsius Rogeri quam tenet de feudo meo in Margan Scilicet quod monachi teneant totam terram illam de Rogero ad perpetuam firmam pro dimidia marga argenti annuatim reddenda pro omni servitio Rogero Sturmi et post decessum Rogeri heredibus suis Ita quod Rogerus Sturmi faciat michi servicium quicquid facere debet ipse et ante ipsum pater ejus de terra illa Hanc conventionem concessi et attestatione sigilli mei confirmavi assensu et petitione Galfridi fratris Rogeri cui abbas dedit marcam argenti et unum pullum pro assensu illius Galfridi et si Rogerus defecerit de servicio quod debet michi de terra facere in nullo alio me capiam ad monachos nisi de illa dimidia marca quam ipsi monachi debent dare annuatim Rogero pro firma Teste Hawisia
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter