utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06251418

Charter Number: 06251418
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[O]mnibus S[ancte] e[cclesie] f[iliis] p[resentibus] et f[uturis] Alaithu filius Ithenard salutem Sciatis me consilio et consensu parentum et amicorum [meo]rum concessisse et dedisse Deo e[t] S[ancte] M[arie] de Margan et monachis D[eo] i[bidem] s[ervientibus] totam meam partem terre [de] Pennudh et eam similiter partem que fuit Joruerth fratris mei cum mora et bosco et omnibus aliis pertinentiis suis in puram et perpetuam elemosinam ut habeant et teneant eam libere et quiete ab omni servicio et consuetudine et exactione seculari sicut ulla elemosina liberius haberi et teneri potest Et ego et heredes mei warantizabimus eam predictis monachis contra omnes homines in perpetuum Et sciendum quod omnes terras que sunt inter has aquas Avene scilicet et Kenefeg Nam sunt infra terminos predictorum monachorum cum omnibus pertinentiis suis prefate ecclesie liberas et quietus ab omni servicio clamavi et eas ab juravi in perpetuum His testibus Helia decano de Novo Castro Morgano filio Cadwathlan Res Coh Ruathlan filio Roberti Gaufrido filio Cnaituri Tuder filio Riered Herberto Palmario
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter