utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06260004

Charter 06260004
Charter Number: 06260004
Cartulary Title: Register and Chronicle of the Abbey of Aberconway
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1275 - 1292
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Edwardus Dei gracia Rex Anglie et Francie Dominus Hibernie et Dux Aquitanie [] Sciatis nos pro salute anime nostre et animabus antecessorum nostrorum et heredum nostrorum regni Anglie concessisse pro nobis et heredibus nostris dilectis nobis in christo Abbati et Conventui de Maynan veterem Ecclesiam de Abberconwey quam prius habuerunt et tenuerunt conventualem de cetero habeant et teneant parochialem sibi et successoribus in proprios usus imperpetuum cum decimis et oblacionibus et aliis ad Ecclesiam illam de jure parochiali pertinentibus ita tamen quod ipsi eidem Ecclesie per vicarium et alios Ecclesie ministros ydoneos capellanum honestum wallensem propter ydeomatum diversitatem Quare volumus et firmiter precipimus pro nobis et heredibus nostris quod predicti Abbas et conventus et successores sui imperpetuum habeant et teneant predictam Ecclesiam de Abberconwey quam prius conventualem habuerunt et tenuerunt de cetero habeant et teneant quantum in nobis est in proprios usus parochialem cum omni jure patro natus sibi et successoribus suis in perpetuam elemosinam cum omnibus juribus et possessionibus et rebus aliis ad predictam Ecclesiam parochialem spectafi quocumque nomine censeatur tam infra muros quam extra cum omnibus decimationibus omnium terrarum et maris ex utraque de Conwey ad prefatam Ecclesiam de Aberconwey spectantibus ab antiquo Ita tamen quod [] Hiis testibus venerabili patre Roberto Bathon et Wellen Episcopo Henrico de Laci comite Lincolni Ricardo Burg Comite Ulton [] Dat apud carn xvj die Julij Anno regni nostri []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter