utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06290010

Charter Number: 06290010
Cartulary Title: Chartes anciennes du Prieuré de Monmouth en Angleterre au diocése d'Hereford, membre de l'abbaye Bénédictine de Saint-Florent prés Samur
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Privilege
Date: 1120 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Que autem dominatu Baderonis stabilita sunt eandem libertatem quam Badero habet habere debent sicut ab antecessoribus ejus hoc est Guihenoco et ejusdem Baderonis patre Willelmo post adquisitionem Anglie donata fuerunt et de omni possessione Baderonis hoc est de antiquo feodo ejus quod ei paterno jure et decessorum ejus contigit predicte obediente omnes decime donantur hoc est de blado et de pullis equarum et de feno et de ceteris omnino que christiana religio decimare consuevit et ubicumque sepe dictus Badero pascua habet tam in silvis quam in campis sicut ab antecessoribus statutum et donatum fuit et ipsemet attestatur habet communionem predicta obedientia animalibus suis Ipse autem Badero de sua propria parte donavit sepe dicte obedientie terram que vocatur Hadenoc et gurgitem de Brocwere et terram Willelmi filii Anketilli et decimam feni sui ubicumque habetur et decimam venationis sue et aprorum et cervorum et ceterorum que venatu capiuntur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter