utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06310001

Charter Number: 06310001
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1097 - 1098
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In episcopatu lingonensi situm noscitur esse cenobium nomine Molismus fama celeberrimum religione conspicuum Hoc a sui exordio magnis sub brevi tempore divina clementia sue gratie muneribus illustravit viris illustribus nobilitavit nec minus amplum possessionibus quam clarum virtutibus reddidit Ceterum quia possessionibus virtutibusque diuturna non solet esse societas hoc quidam ex illa sancta congregatione viri nimium sapientes altius intelligentes elegerunt potius studiis celestibus occupari quam terrenis implicari negotiis Unde et mox virtutum amatores de paupertate fecunda virorum cogitare ceperunt Simulque avertantes ibidem et si sancte honesteque viveretur minus tamen pro sui desiderio atque proposito ipsam quam professi fuerant regulam observari locuntur alterutrum quod singulos movet pariterque inter se tractant qualiter illum versiculum adimpleant Reddam tibi vota mea que distinxerunt labia mea Quid plura Viginti et unus monachi una cum patre ipsius monasterii beate videlicet memorie Roberto egressi communi consilio communi perficere nituntur assensu quod uno spiritu conceperunt
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter