utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06310026

Charter Number: 06310026
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1098 - 1103
Date Type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus quod Odo dux Burgundie in quadam sollempnitate Nativitatis Domini coram procerum suorum copiosa multitudine vineam quandam quam propriam tenebat apud castrum Mursaltum Deo et sancte Marie contradidit in manu domni Rotberti tunc abbatis Novi Monasterii ad usum fratrum inibi Deo servientium Illic quoque presentes fuerunt testes subscripti G[u]ido comes de Sals Savarinus de Virziaco Hugo de Puili et ceteri Post decessum vero supradicti ducis filius ejus Hugo qui ei successit in ducatu rogavit quendam militem nomine Hugonem de Cavenniaco ut decimam antedicte vinee apud Mursaltum quam illucusque tenuerat Deo et sancte Marie ac monachis Novi Monasterii concederet et ipse dux singulis annis decem solidos eidem militi donaret Quod prefatus miles gratanter annuens decimam illam in usum monachorum concessit et tam firmiter talique pacto ut etiam si ipse dux vel ejus successor aliquam injustitiam de supradicta pecunia eidem militi vel ejus successori aliquando inferre temptaverint quod absit nullo modo miles ille vel ejus successor a monachis ulterius quicquid requirant His interfuit frater Nevelo monachus ejusdem loci et hi sunt testes Girardus canonicus Letbaldus de Manni Walterius de Magno Campo Walterius de Scalcetruge et ceteri Post hec domnus Nargoldus eduensis episcopus in cujus diocesi antedicta vinea est plantata hanc concessionem et conventionem inter ducem et militem illum de decima illa factam laudavit monachisque illis decimam confirmando donavit ne eam de manu laicorum tenere viderentur Ob quam rem sua propria manu eam illis tradidit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter