utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06310032

Charter Number: 06310032
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1109
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Anno MM centesimo nono ab incarnatione Domini liber iste finem sumpsit scribendi gubernante Stephano II abbate cenobium cisterciense Frater Stephanus Novi Monasterii abbas et presentibus et futuris servis Dei salutem Hanc historiam scribere disponentes inter plurimos libros quos de diversis ecclesiis congregavimus ut veraciorem sequeremur in quendam fere ab omnibus multum dissonantem impegimus Et quia illum pleniorem ceteris repperimus fidem ei accommodantes hanc historiam secundum quod in eodem libro inveniebamus scripsimus Qua digesta non modice de dissonantia historiarum turbati sumus quia hoc plena edocet ratio ut quod ab uno interprete videlicet beato Jheronimo quem ceteris interpretibus omissis n[ost]rates jamjamque susceperunt de uno hebraice veritatis fonte translatum est unum debeat sonare Sunt tamen quidam veteris testamenti libri qui non de hebraico sed chaldaico sermone ab eodem nostro interprete sunt translati quia sic eos apud Judeos invenit sicut insemet in prologo super Danihele scribit nosque illos sicuti ceteros libros secundum ejus translationem suscepimus Unde nos multum de discordia nostrorum librorum quos ab uno interprete suscepimus ammirantes judeos quosdam in sua scriptura peritos adivimus ac diligentissime lingua romana ab eis inquisivimus de omnibus illis scripturarum locis in quibus ille partes et versus habebantur quos in nostro predicto exemplari inveniebamus et jam in hoc nostro opere inserebamus quosque in aliis multis historiis latinis non inveniebamus Qui suos libros plures coram nobis revolventes et in locis illis ubi eos rogabamus hebraicam sive chaldaicam scripturam romanis verbis nobis ex[ponente]s [parte]s vel versus pro quibus turbabimur minime reppererunt Qua propter hebraice atque chaldaice veritati et multis libris latinis qui illa non habebant sed per omnia duabus illis linguis concordabant credentes omnia illa sup[er]flua prorsus abrasimus veluti in multis hujus libri locis apparet et precipue in libris Regum ubi major pars erroris inveniebatur Nunc vero omnes qui hoc volumen sunt lecturi rogamus quatinus nullo modo predictas partes vel versus superfluos huic operi amplius adjungant Satis enim lucet in quibus locis erant quia rasura pargameni eadem loca non celat Interdicimus etiam auctoritate Dei et nostre congregationis ne quis hunc librum multo labore preparatum inhoneste tractare vel ungula sua per scripturam vel marginem ejus aliquid notare presumat
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter