utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06310041

Charter Number: 06310041
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1098 - 1120
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum cupimus fore et presentibus et subsequentibus sancte Matris nostre Ecclesie filiis Aimonem et conjugem ejus Waronem quoque et Widonem filios ejusdem conjugis ac Dodonem et uxorem ejus natosque illorum monachis sancte Marie Novi Monasterii octo jornales terre inculte apud Gilliacum fundum concessisse pro remedio animarum suarum cunctorumque predecessorum suorum parentum tam libere ut ex toto nil sibi inde retinerent Istis autem predicti monachi viginti solidos filiis vero conjugis suprascripti Aimonis quia hujus terre heredes sperabantur duas tunicas de fustania sponte sua ob recordationem facti tribuebant Et hi sunt testes Henricus et Walo presbiteri Olderius Wido de Sals Petrus de Granunt Girardus Ceo Girardus major Baldricus clericus Hugo Walo major Helisabet quoque domina castri virziacensis et filii ejus Arnulfus etiam cognomento cornutus qui decem solidos inde suscepit et conjunx ejus filiusque eorum Rainaldus et filia hoc donum laudantes et confirmantes quicquid juris in predicta terra hactenus possederant predictis servis Dei reliquerunt Monachi vero sancti Germani de Parisiaco quatuor jornales terre similiter inculte insuper etiam nemorose que contigua extat supra memoratis octo jornalibus habentes antedictis monachis pauperibus Novi Monasterii causa Dei magneque sue misericordie communi consilio capituli sui contulerunt Et ut esset perpetua memoria hujus doni monachi sancte Marie decem solidos ob recordationem facti parisiacensibus obtulerunt Dehinc predicti monachi de Parisiaco igne caritatis ac misericordie super inopia ante scriptorum pauperum monachorum succensi annuerunt eis ut pro decimatione duodecim jornalium terre quam ipsi ac prescripti homines illis ad vineam plantandam donaverunt modium tantum vini annuatim solverent Quod si fructus hujus vinee aliquo anno perierit monachique modium reddere nequiverint ex eo parvo quod in vinea remanserit usitatam illo anno decimam reddant denuoque cum Dominus fructus vinee servaverit ad modium reddendum revertantur Hec sunt statuta tempore domni Rainaldi venerabilis sancti Germani abbatis illo scilicet ista postulante ordinante et ad effectum perducente cui sibique gregi commisso Deus dives in omnibus et potens misericordiam et pietatem in futuro retribuere dignetur Amen Sciendum est quod a dextris et a sinistris predictorum duodecim jornalium sunt vinee que postquam hec facta sunt cisterciensibus sunt date et ante dictis vineis contigue quas hic sub notabimus Vineam versus villam que dicitur Cambella donavit monachis Wirriachus de eadem villa laudantibus uxore sua Alia et filiis eorum Girardo Wirrico et Arnaldo necnon Letitia de Nue domina videlicet predicti Virriaci de qua eamdem vineam hactenus tenuerat et Guillermo filio predicte domine Iterum vineam que est versus villam que dicitur Waona dederunt monachis Hugo miles de Virgiaco cognomento albus laudantibus uxore ejus et filiis Dodone Odone Milone ac Widone necnon et Hugone majore de Gilliaco et fratre ejus Baldrico clerico et Henrico et Bartholomeo filiis ejusdem clerici Porro vineam in valle predicte vinee contigua dederunt sepe dictis servis Dei Leobaldus de Manni et uxor ejus laudantibus Martino Wittione et uxore ejus et filiis Terram quoque in qua cellarium constructum est sicuti clausura continetur nobis dederunt Walo Gile miles de Virgiaco et uxor ejus ac filii et filie Andreas etiam Peletz et uxor ejus et filii nec non Constabiles et uxor ejus et filii et Martinus bubulcus sancti Germani et uxor ejus et filii laudantibus dominis marriniacensis castri et Arnulfo Cornu de quibus isti predictam terram hactenus tenuerant Ratum etiam illo tempore habuerunt et laudaverunt domini prescripti castri et Arnulfus Cornu si aliquis homo aliquid de eis tenens placitum monachis inde fecerit Vineam quam habemus subtus predictum cellarium in loco qui vocatur Campus Gundulfi nobis contulerunt Odo cognomento viridis et Odo crassus et uxor ejus et filie et Guido frater predicti crassi nec non Hugo de Marcei et uxor ejus et filii eorum De donis omnium supradictarum vinearum et terre cellarii et de concessione marriniacensium dominorum et Arnulfi cornuti hii sunt testes Henricus presbiter de Gilliaco Walo itemque Walo nepotes ejusdem Henrici et Willelmus et Symon et Deodatus decanus Seimarus et Acardus decimarii Achardus et Robertus prepositi de Virgiaco et Girardus cognomento Bernardus Hugo major et frater ejus Baldricus clericus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter