Charter Document - 06310069
Charter Number: 06310069
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1193
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Papal
View Map
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1193
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Papal
View Map
Charter:
Calixtus episcopus servus servorum Dei karissimis in Xpo filiis Ste[p]hano venerabili cisterciensis monasterii abbati et ejus fratribus salutem et apostolicam benedictionem Ad hoc in Apostolice sedis regimen Domino disponente promoti conspicimur ut ipso prestante religionem augere et que recte atque ad salutem animarum statuta sunt nostri debeamus auctoritate officii stabilire Idcirco filii in Xpo karissimi peticioni vestre caritate debita impertimur assensum et religioni vestre paterno congratulantes affectu Dei operi quod cepistis manum nostre confirmationis apponimus Siquidem consensu et deliberatione communi abbatum et fratrum monasteriorum vestrorum et episcoporum in quorum paro[c]hiis eadem monasteria continentur quedam de observatione regule beati Benedicti et de aliis nonnullis que ordini vestro et loco necessaria videbantur capitula statuistis Que nimirum ad majorem monasterii quietem et religionis observanciam auctoritate Sedis apostolice petitis confirmari Nos ergo vestro in Domino profectui cumgaudentes capitula illa et constitutionem auctoritate apostolica confirmamus et omnia in perpetuum rata permanere decernimus illud nominatim omnimodis prohibentes ne abbatum aliquis monachos vestros sine regulari commendatione suscipiat Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona nostre confirmationi huic et constitutioni nostre temeritate aliqua obviare presumpserit tanquam religionis et quietis monastice perturbatione auctoritate beatorum Petri et Pauli et nostra donec satisfaciat excommunicationis gladio feriatur Qui vero conservator extiterit omnipotentis Dei et apostolorum ejus benedictionem et graciam consequatur Interdicimus autem ne quis conversos laicos vel professos vestros ad habitandum suscipiat e Ego Calixtus catholice ecclesie ep[iscopu]s confirmavi et ss Datum Sedeloci per manum Grisogoni sancte romane ecclesie diaconus cardinalis ac bibliothecarii X kl jan indictione XIII incarnationis dominice anno MCXVIIII po[n]tificatus autem domni Callixti secundi pape anno primo