utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06310090

Charter Number: 06310090
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1132
Date Type: Internal, A.D., Papal

map View Map
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Stephano cisterciensi abbati ejusque successoribus regularitter substituendis in perpetuum Habitantes in Domo Domini in sinceritate caritatis conservant unitatem spiritus in vinculo pacis pure namque mentis religio indissolubili divini amoris glutino confirmata vultum clementissimi Creatoris ut terrena celestibus conjungantur et ima superis socientur mundis orationibus incessanter profusis inclinat Quia igitur fratres cisterciensis monasterii a cura seculari liberos et divinis serviciis mancipatos pie vivere ac religiose cognovimus Idcirco dilecte in Domino fili Stephane abbas tuis justis peticionibus duximus annuendum Statuimus enim ut quecumque possessiones aut bona ad eundem locum in presentiarum juste et canonice pertinere noscuntur aut in futurum concessione pontificum liberalitate regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis auxiliante Domino ei conferri contigerit firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant Et quoniam ubi Spiritus Domini ibi libertas ut liberius divinis famulatibus valeatis insistere et purgata mentis acie sincerius contemplationi vacare prohibemus ne aliquis archiepiscopus aut episcopus te vel successores tuos seu aliquem abbatem cisterciensis ordinis nisi pro fide ad concilium vel sinodum venire compellat Quia vero cisterciense monasterium hujus religionis origo est atque principium nostra concessione hac prerogativa non inmerito gaudeat ut si quando fuerit pastore proprio viduatum quemlibet abbatem de omnibus abbatibus vestri ordinis vel monachum salva nimirum Sedis apostolice reverentia sibi libere preficiendum eligat et absque aliqua contradictione optineat Ceteris vero vestri Ordinis abbatiis que unam vel plures abbatias habent sibi subditas et de sui corporis fructifera copia derivatas abbate suo rebus humanis exempto eligendi quemcumque maluerint de sibi subjectis abbatibus vel quemlibet monachum de omnibus congregationibus cisterciensibus liberam concedimus facultatem Illa autem abbatia que nullam habet sibi subditam quemlibet monachum de omnibus prefate religionis congregationibus cum consilio et deliberatione cisterciensis abbatis et illius qui eidem fratri eligendo prefuerit libere sibi in abbatem eligat et habeat Porro conversos vestros qui monachi non sunt post factam in vestris cenobiis professionem nullus archiepiscoporum episcoporum vel abbatum sine vestra grata licentia suscipere aut susceptum retinere presumat Verum quoniam sicut beato Gregorio Augustinum anglorum episcopum instruente didicimus communi vita viventibus jam de faciendis portionibus vel exhibenda hospitalitate et adimplenda misericordia nobis quid erit dicendum cum omne quod superest in causis piis ac religiosis erogandum est Domino magistro omnium docente Quod superest date elemosinam et ecce omnia sunt vobis Statuimus ut de laboribus quos vos et totius vestre congregationis fratres propriis manibus et sumptibus colitis et de animalibus vestris a vobis decimas expetere vel recipere nemo presumat Nulli ergo hominum liceat vestrum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere aut aliquibus molestiis fatigare set omnia integra conserventur vestris et aliorum pauperum Christi usibus profutura Si qua igitur in posterum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo terciove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui periculum patiatur et a sacratissimo Corpore et Sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat conservantibus vero eidem loco que sua sunt sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen amen amen Adjuva nos Deus salutaris noster Ego Innocentius catholice ecclesie eps [SS] Ego Johannes tituli s Grisogoni presbiter cardinalis [SS] a Ego Romanus diaconus cardinalis s Marie in Porticu [SS] Ego Gregorius diaconus cardinalis ss Sergii et Bachi [SS] Datum Cluniaci per manum Aimerici sancte romane ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii IIII idus februarias indictione X incarnationis dominice MCXXXI pontificatus vero domini Innocentii II pape anno II
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter