Charter Document - 06310107
Charter Number: 06310107
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1135 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1135 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Girardus de Pulliaco quandam terram quam Curvatas vocant cum domno Willermo de Marriniaco et Fulcone de Malliaco communem habebat Ipsi tamen partes suas ab eo tenebant Predictus vero Girardus iturus Jerosolimam eandem terram cum ministerialibus ipsorum divisit et partem suam cuidam homini suo Amico nomine et heredibus ejus inperpetuum possidendam dedit Ipsum autem hominem cum omnibus possessionibus suis cisterciensi ecclesie libere concessit II Sciant omnes fideles quandam querelam surrexisse inter domnum Girardum de Pulliaco et domum cisterciensem dicente illo se nescire quomodo ab antecessoribus suis terra[m] de Tonteneis in possessionem transisse domus predicte monachorum nec hoc suo factum assensu Quid plura Dies statuitur qua super terram illam ab utraque parte convenitur ibique pro his hominibus attestantibus quod pater ejusdem Girardi cum in Jerosolimam vellet ire prefatis monachis quicquid juris in terra de Tonteneis illuc usque habuerat concessisset Ipse Girardus hoc audiens ibidem statim donum illud laudavit Hujus rei testes dominus Herveius de Verziaco Walo Motez et frater ejus Lecelinus Teodericus de Panniaco et alii quam plures