utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06310118

Charter Number: 06310118
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1141 - 1148
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Humbertus Dei gratia eduensis episcopus dilecto sibi in Christo fratri Rainardo cisterciensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Desiderium quod ad religionis propositum pertinere dinoscitur auctore Deo celeri effectu prosequendum est Quocirca dilecte in Domino frater tuis tuorumque fratrum postulationibus annuentes laudante capitulo eduensis ecclesie dedimus ecclesiam Marriniaci liberam salvo tamen episcopali jure sedelocensi ecclesie Arnulfus autem Sedeloci decanus et ejus ecclesie conventus precibus nostris in manu nostra omnem censum quem annuatim a cisterciensi ecclesia pro Crispiaco recipiebant XII scilicet annone sextarios et tres solidos in perpetuum jam dicte ecclesie cisterciensi libere retinendum guirpiverunt Ceterum quod predecessoris mei bone memorie domni Stephani episcopi tempore in silva que vocatur Telei retinuerunt scilicet ut ad proprios usus necessaria ibidem acciperent nunc quoque retinuerunt Sed et in decima hoc retinuerunt ut si alii licentia monachorum predicti fundi terram non ad opus monachorum eorumdem sed ad proprium coluerint de eadem decima jus suum accipiant Nam quantum ad propriam cisterciensium agriculturam pertinet decimam hujus terre tam sancti Andochii quam beati Nazarii canonici voluntate antedicti predecessoris mei monachis prescriptis ex toto dimiserant Sciendum etiam clericos retinuisse mansos rusticos et redditus quos in diversis villis habebant qui ad prefatum fundum Crispiacum pertinuerant Ipsum namque fundum Crispiacum totum in terris in silvis in pratis in aquis pro supradicto censu nunc dimisso consensu et consilio sepe dicti venerabilis predecessoris mei conventus sedelocensis ecclesie cisterciensi pro redemptione animarum suarum concesserat Huic nostro dono quod de ecclesia Marriniaci ecclesie sedelocensi fecimus et guirpine census quam conventus sedelocensis ecclesie cisterciensi fecit interfuerunt hi Willelmus decanus eduensis Henricus archidiaconus Arnulfus decanus sedelocensis Ansericus Sewauldus Johannes senescauldus Alinardus Petrus Willelmus Seguinus laici Maurinus major Bruno de Parriciaco Stephanus pilosus Constantinus Willelmus serviens decani Constantius de Cliniaco Durandus decanus De his autem que predecessoris mei tempore facta prescripsimus hi sunt testes Sewinus decanus Lambertus cantor Arnulfus capellanus Girardus de Arneto Lambertus prepositus de Sedeloco Petrus Carbonellus et alii quam plures Quando vero capitulum sancti Nazarii eduensis ecclesie prefatum donum quod de ecclesia Marriniaci sedelocensi ecclesie fecimus laudavit in manu Arnulfi ejusdem sedelocensis ecclesie decani affuerunt hii Willelmus decanus Walterius cantor Humbertus archidiaconus Johannes senescauldus Walterius archipresbiter Humbertus de Til Si qua igitur in posterum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre donationis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo terciove commonita si non satisfactione congrua emendaverit a sacratissimo Corpore et Sanguine Domini nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Conservantibus vero eisdem locis cisterciensi videlicet ecclesie et sedelocensi que sua sunt sit pax Domini nostri Jhesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter