Charter Document - 06310193
Charter Number: 06310193
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1170
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1170
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Omnibus tam posteris quam presentibus per hanc cartam sigillo meo communitam notum facio quod ego Stephanus comes Burgundie dedi ecclesie cisterciensi possessione libera et perpetua hominem unum nomine Giroldum pellificem et ejus heredes cum omni hereditate sua apud Ledonium Preterea Iherosolimam profecturus dedi prefate ecclesie de muria singulis ebdomadis duas monteys post decessum meum jure perpetuo possidendas Dedi autem hec omnia quieta et ab omni exactione libera Remisi etiam toti cisterciensi ordini per universam terram meam peagium et omnem exactionem in manu domni Alexandri cisterciensis abbatis et in omni vita mea singulis annis pro investitura predicte elemosine dedi unam carratam salis eidem ecclesie Laudaverunt hec omnia frater meus comes Gerardus et comitissa Joeta uxor mea Testes G[erardus] Theoloci J[acobus] Caritatis P[etrus] Accincti H[ugo] Bullionis abbates Amarricus dominus de Mirowaldo Hugo abbas Raynaldus de Montbys Acta ab incarnatione Domini MCLXX