utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06310203

Charter Number: 06310203
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1171
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Alexander Cistercii dictus abbas notum fieri volo presentibus et futuris quod consilio et assensu fratrum nostrorum recepimus ab ecclesia sancti Benigni domum que fuit ducisse Mathildis cum vinea et prato et omnibus appendiciis ejus sub annuo censu quadraginta solidorum solvendo in mense marcio qua die fratres nostri voluerint sine occasione quod si infra illum mensem census solutus non fuerit ex tunc liceat ecclesie sancti Benigni sicut fieri solet de aliis censualibus terris pignus tollere et si voluerit cum emendatione exigere censum Pro hac autem censu liberi erimus ab omni prestatione decimarum vel aliarum quarumlibet consuetudinum quantum ad illam possessionem pertinet Si vero deinceps in ipsa villa vel in territorio ejus possessionem aliquam ad jus sancti Benigni pertinentem domus cisterciensis acquisierit nihil propter hoc ipsa ecclesia perdat de jure suo sed et decimas et alia quelibet jura sic exsolvant fratres nostri sicut solvebant qui ante tenebant Preterea ea conditione possessionem illam suscepimus ut non liceat nobis vel fratribus nostris ecclesiam vel cimiterium furnum vel molendinum fullonium vel batandos ad corticem pulverizandum in ea construere neque piscationem habere vel clusam aut aliquod retinaculum in aqua facere sed simpliciter si voluerint sine aliqua elevatione per domum vel circa eam aquam deducere Ut autem firma sit hec conventio presentem cartam sigilli nostri impressione et fratrum nostrorum subscriptione fecimus confirmari Signum Johannis prioris S Gaufredi monachi S Bl[i]ardi monachi S Jordani cellerarii S Arnaldi cellerarii S Gaufredi cantoris S Jocelini subprioris S Johannis monachi de Laona S Vidonis monachi Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo septuagesimo primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter