utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06310218

Charter Number: 06310218
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1172 - 1179
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Assertione presentis cartule virorumque subscriptorum testimonio omnibus in Christum credentibus notum fiat quod ego Odo li Verz de Vergi laudavi et perpetuo possidendum concessi fratribus cisterciensis ecclesie quicquid ab antecessoribus meis elemosina emptione usuario vel commutatione aliqua adquisierant et quicquid juris habebant in omni territorio Rosiaci Controversiam autem illam que inter me et ipsos diu versata est de pasturis quas calumniabantur et habebant in terra mea que in confinio grangiarum suarum posita est tali fine terminavi Donavi eis pro remedio anime mee et uxoris mee omniumque parentum meorum ut in omni terra quam pater meus et mater mea habuerunt et ego habeo apud Poisos Samasanges Tarnant et Ance usuaria et pecora eorum libera pascua habeant ita tamen ut si damnum aliquod in satis vel in pratis fecerint absque legis exactione restituant Ut autem de hoc fratres cistercienses certiores forent hoc me semper in pace tenere et contra omnes qui super his eos inquietare voluerint fidelem garandiam omni tempore eis ferre apud domum Dei de Breschun promisi et jurejurando adhibitis sanctorum reliquiis confirmavi coram monachis Cistercii Arnaldo Guidone de Fangi Johanne de Ladona Garino et Roberto presbiteris prefate domus Dei Roberto presbitero de Fixins Teobaldo presbitero de Corcellis Humberto Arnaldo de Divione Erveio de Nui Hoc laudavit apud Sanctum Julianum uxor mea Aia que vulgo vocatur Bona Domina Laudaverunt etiam hoc Guiardus et Legardis uxor ejus et filii eorum Hugo et Odo coram Arnaldo et Guidone de Fangi monachis Cistercii Gualone converso Rollanno et Galterio capellanis Sancti Juliani Erveio de Nui et Geltrude uxore sua et Hugone fratre ejus et Haimone nepote eorum Ut autem hoc donum omni tempore ratum habeatur sigillo Guidonis domini Vergiaci et mei confirmari feci
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter