Charter Document - 06310223
Charter Number: 06310223
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1173
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1173
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Ego Girardus in Burgundia comes matisconensis omnibus Christi fidelibus in perpetuum Notificetur universitati vestre quod elemosinam quam pie memorie Stephanus comes frater meus domui cisterciensi contulit apud Ledonium ego concedo atque confirmo ut liberam habeant eam et ab omni exactione et consuetudine immunem sicut eadem carta prefati comitis Stephani attestatur et hoc ex parte mea facio sicut ex parte sepe dicti fratris mei Hujus rei causa concessum est mihi a venerabili abbate Cistercii Alexandro ut pro me tantum dem fiat in obitu meo quantum pro uno abbate ordinis et idem mihi concessum est per omnes abbatias ordinis Hujus nostre actionis testes sunt abbas Clarevallis Geraldus Bernardus Bellevallis abbas Willelmus de Chais Willelmus de Ceis milites Humbertus de Paerna et Arpinus clericus meus Actum Laudone anno ab incarnatione Domini MCLXXIII