Charter Document - 06310226
Charter Number: 06310226
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1175
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1175
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Henricus morimundensis Bernardus fontenetensis Willermus alberipensis abbates cisterciensibus et buxeriensibus salutem in Domino Notum esse volumus presentibus et futuris quod ex mandato generalis capituli convenimus ad decidendam controversiam que inter vos erat de pascuis et utraque parte consentiente talem fecimus compositionem Cistercienses habebunt pascua tocius territorii de Thori et sicut via supra fontem et propinquior fonti tendit de Bois [ad] Nantolium salvo tamen buxeriensibus territorio de Duabus Piris si infra viam illam fuerit et non transibunt viam illam cistercienses nisi ad potandum et ad lavandum Item inter grangiam de Roseriis et Buxeriam tercia pars pascuarum erit cisterciensium et due partes buxeriensium Alias ultra Osch[a]ram cistercienses nusquam appropinquabunt pro pascuis vel Buxerie vel alicui grangie ejus ad duas leugas divionenses Quicquid cistercienses in territorio grangie de Burri habebant buxeriensium erit Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini MCLXXV sub domno Alexandro abbate Cistercii et sub domno Roberto abbate Buxerie Testes sunt Willermus abbas de Firmitate Ado cellerarius Johannes de Ladona Engenulfus monachi cistercienses Humbertus de Channi Willermus de Drea monachi buxerienses et plures alii