Charter Document - 06310227
Charter Number: 06310227
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1180
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1180
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Ego Hugo Burgundie dux per hanc scripturam sigillo meo signatam presentibus et posteris notifico quod Raynaudus de Grance ecclesie cisterciensi et fratribus ibi habitantibus quicquid calumniabatur in toto territorio Saulis et in molendino de Saloun et in omnibus rebus quibus tunc temporis investita fuerat ecclesia in pace dimisit et siquid juris in eis habebat ex parte sua vel ex parte Damete uxoris sue in perpetuum possidendum concessit meque responsalem in manu fratrum cisterciensium misit si quis suorum super his omnibus fratribus supradictis temptaverit inferre calumniam Actum est hoc apud Castellionem per manum meam et per manum Odonis patris jam dicti Rainaudi coram Johanne priore Cistercii Johanne de Ladona Nicholao capellano meo Guidone Maupen Guillermo de Orgul Odone de Lanbre Raynaldo de Vernei et Humberto Arnaut militibus Bonino preposito Castellionis Hoc totum concessit et laudavit uxor ipsius Rainaldi Dameta cum filiis suis Odone et Pontio apud Charence in manu Johannis prioris Cistercii et Johannis de Ladona coram marito suo Raynaudo et Odone patre ejus Nicholao capellano meo Teobaldo presbitero Raynaldo de Vernei milite