utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06313039

Charter Number: 06313039
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1098 - 1116
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit cunctis sancte Ecclesie filiis quod domnus Rainaldus sancti Germani parisiacensis abbas et fratres ejus concesserunt domno Stephano abbati Novi Monasterii et fratribus ejusdem ecclesie quicquid juris se habere crediderant in terris silvis pratis que Helgodus in fundo Giminiaco huc usque tenuerat Concesserunt etiam idem abbas et monachi sancti Germani predictis fratribus Novi Monasterii quicquid spinis vel silvis occupatum invenissent in illa parte terrarum silvarum pratorum que in eodem fundo Giminiaco ipsi possidere videntur Predictus etiam abbas cum monachis suis in omni territorio gilliacensis potestatis dedit usuaria ad pastum porcorum et aliorum animalium et ad omnia sibi necessaria in terris pratis silvis aquis supradictis monachis Novi Monasterii insuper et quatuor jugera terre que apud Britigniacum possederant Monachi vero Novi Monasterii spoponderunt se singulis annis tam pro his omnibus quam pro decimis persoluturos sex sextarios annone medietatem videlicet frumenti et medietatem avene obedientiario gilliacensi Et si vineas in terra in qua ipsi decimas accipiunt plantarent cum ipse vinee fructum redderent unum tantum modium vini pro XII jornalibus predicto obedientiario solverent Et hi sunt testes Henricus presbiter de Gilliaco Walo itemque Walo nepotes ejusdem Henrici et Willermus et Simon et Deodatus decanus Seimarus et Achardus decimarii Similiter et monachi sancti Germani de Parisiaco tempore beate memorie Rainaldi abbatis et domni Roberti prioris concesserunt supradictis monachis sancte Marie in plenario capitulo suo tantillum terre quod apud Britigniacum habuerunt
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter