utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06317057

Charter Number: 06317057
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1116 - 1119
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Similiter fecerunt vidua quedam Proema nomine de villa que dicitur Curtgangust et filii ejus Petrus et Rainaldus sororque eorum Domna nomine et vir ejus Legerius Avelina quoque soror predicte Proeme et filius ejus Odo et Dominicus faber de Argili et uxor ejus et filii eorum pro remedio animarum suarum concedentes prescriptis monachis quicquid apud eundem fundum habebant et quicquid in magno prato quod erat Busceranorum quodque sub villa mirri[ni]acensi jacet clamabant nichil sibi inde retinentes Hoc pratum totum nunc est monachorum Hec in unum collecta diversis temporibus sunt acta Et hii sunt testes Leobaldus frater Bernardi de Ruele Leobaldus de sancto Gervasio Renerius de Muresalt Hugo Frogist Humbertus famulus de Bealniaco Arnulfus Cenlitta de Viliaco et subsequentes sunt de villa mirri[ni]niaca Geofredus Bernardus Rufus Humbertus fusorius et plures alii Et sciendum quod omnes he terre quas Humbertus Busceranus et fratres ejus ac monachi divionenses Rainaldus quoque et Reinerius viduaque Proema et socii ejus suprascripti apud Musiacum tenuerant vocarentur terre Busceranorum Ac terminus illarum ex una parte usque in rivulum qui appellatur vetus Musana descenderit sicuti homines senes et illarum terrarum periti Radulfus scilicet et Geofridus ac Humbertus fusorius in villa mirri[ni]acensi degentes et Arnulfus Cenlitta de Viliaco et multi alii vicini monachis cisterciensibus testificabantur quique etiam has terras omnes et terras domni Bernardi de Ruele coram multis hominibus qui in vicino habitabant monachis determinaverunt
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter