Charter Document - 06330010
Charter Number: 06330010
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renewal
Date: 1100 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renewal
Date: 1100 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Notum fieri volumus tam presentibus quam futuris generationibus quod Odo Burgundie dux cum zelo divino et xpistianitatis amore accensus Hierosolimam cum ceteris xpisticolis adire vellet antequam proficisceretur ea scilicet vice qua de ipso itinere ultra progredi non valens ad propria cum multis repedavit Deo et Sancte Marie concessit post obitum suum ubicumque contigisset quicquid apud villam Mercennacum jure hereditario proprium possidebat in servis et ancillis terris cultis et incultis et in omni justicia ver consuetudine quatinus sicut ipse eandem villam in vita sua tenuerat et sicut domnus Hugo frater suus tunc dux invictissimus postea autem Cluniacensis monachus eidem Molismensi ecclesie eam concesserat sic eam fratres post ejus mortem liberam tenerent et ad suos usus jure perpetuo possiderent Et ut hec firmius stabilia constarent uxorem suam et duos filios suos ad hec laudanda ammonuit qui et ipsi devote laudaverunt et predictam donationem sua auctoritate roboraverunt Preterea peciit predictus Odo dux a domno Roberto fratre suo Lingonensi episcopo ut de hoc dono Sancte Marie et ejus servulis fideliter auxilium ferret et si quis forte de filiis suis post ejus obitum aliquam calumpniam de hac re monachis moliretur inferre non solum precibus sed etiam pontificali prohiberentur potestate Ad inditium autem hujusce donationis concessit eisdem Molismensibus monachis ad presens in vita sua forestam de Mercennacho et uxorem Arduini cum filiis suis et cum omni tenemento suo omnem etiam consuetudinem et super captionem quam habebat in Ansierio de Lagnia Hujus ergo donationis testes plurimi magne nobilitatis et auctoritatis viri existerunt in primis domnus ipse Robertus Lingonensis episcopus frater suus qui non solum testis idoneus sed etiam laudator extitit devotus deinde Wido de Wangionisrivo sororius ejus Rainerius senescalus Tescelinus li Sors Landricus de Lanfridicurte item Achardus senescalcus et Gaufredus prepositus de Maseio