Charter Document - 06330015
Charter Number: 06330015
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1090 - 1111
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1090 - 1111
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sit notum cunctis presentibus atque futuris quod Hildierius de Villenessa dedit Deo et Sancte Marie et conventui Molismensi ecclesiam de Granciaco et omnia omnino que ad eam pertinent excepta medietate decimationis Non solum autem iste sed et omnes hujus ville domini dederunt ei sine parte sui molendinum et furnum et decimam et terciam proprii laboris eorum et laboris proprie familie illorum Insuper etiam largiti sunt ei totam medieatem predicte potestatis in omnibus rebus et reditibus et consuetudinibus sine denominatione ullius exceptionis Prefatus Hildierius dedit medietatem unius quadrantis Wido de Buxo et Odo frater ejus medietatem alterius quadrantis Rodulfus de Capsanno medietatem tercii Walterius de Avalurra medietatem quarti quadrantis Hujus autem donationis testes fuerunt Gosbertus de Barro Hugo Rufus Ingo Bencelinus Et quia predicti domini hec beneficia tenebant a dominis aliis scilicet a Raynaldo de Salxo Fonte et a Milone de Bairia et a Raynaldo conestabulo et isti donationem factam laudaverunt et manu propria dando et testes invocando eam confirmaverunt audientibus et testimonium perhibentibus Milone Ailulfo Widone Evrardo Gosberto Oliverio Constantio Benscelino Symon autem obtimus comes Barrensis a quo tenebant et isti donum istud libentissime annuit et laudavit et ipse idem insuper predicte ecclesie dedit quicquid in prefata villa in dominicatu habebat scilicet Robertum et Wilesendem uxorem ejus cum filiis et filiabus suis et silvam que dicitur Carmeacus et piscaturam et gauream et omnes consuetudines quas rustici predicte ville ei debebant Post hanc igitur donationem transacto non modico tempore Hugo de Velenosa predicti Hildierii filius donum quod pater suus fecerat cupiens amplificare dedit Deo et ecclesie Molismensi suam partem terciarum de Grancesis preter illam que [ad] Musciacum pertinet Concessit autem adhuc monachis de Granciaco decimationem omnium laborum carrucarum suarum quantumcumque magnum fuerit et suam partem corveie excepta justicia et calumpnia terre Sancti Quintini Pro hoc ergo beneficio accepit a domno abbate Roberto unum equum valde bonum ea videlicet conditione ut si mater predicti Hugonis aliquando divina inspiratione conpuncta relicto seculari habitu Molismum habitare voluerit ibique vitam suam preteritam cum ceteris religiosis mulieribus emendare elegerit gratis pro supradicto beneficio a nobis in nostra societate recipiatur Hoc donum laudaverunt duo fratres prefati Hugonis Raingerius et Richardus et mater eorum Emelina Hujus rei testes sunt Milo comes de Barro Robertus de Riciaco Bartholomeus de Barro Robertus de Granciaco Constantius Felix Girbertus Petrus presbiter