Charter Document - 06330016
Charter Number: 06330016
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1090 - 1111
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1090 - 1111
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Notum fieri volumus tam futuris quam presentibus Odonem de Buxo favente uxore sua et filio Widone ceterisque liberis suis nepotibus etiam suis Walterio atque Everardo cum matre sua Ermentrude ceterisque filiis et filiabus apud Granciacum villam dedisse Sancte Marie Molismensi et fratribus inibi servientibus tercias in quantum ad eos pertinet ex tot carrucis quot in ipso termino vel potestate laborare voluerint hoc excepto quod terras rusticorum non invadant nisi eas sponte dimiserint Si autem postquam monachi eas laboraverint denuo rustici repetere voluerint non eas ante recipiant quam monachi ea que ad jus suum pertinent secundum ritum territorii abstrahant quo expleto repetentibus reddantur rusticis Concessum est etiam ut tercias laborum custodum duarum carrucarum quos e bubus Sancte Marie elaboraverint monachi habeant Concessum est etiam ut si monachi de labore familie sue amplius quam dictum est habere voluerint aut dono antiquo aut litteris coram judicibus comprobent et sic habeant Pro hac autem concessionne receperunt supradicti heredes de beneficio monachorum centum solidos dimissa omni calumpnia molendini et pratorum et omnium injuriarum et tocius retroacte contrarietatis lege etiam transgressionum ville in persolutionem duorum solidorum indulta excepta contumelia dominorum Lex autem communiter omnibus heredibus dividi debet juxta ritum terre et provincialium judicum Hujus concessionis testes fuerunt Robertus Lingonensis episcopus Milo comes de Barro Gosbertus Rufus Bartholomeus de Barro Teotbaldus de Ulmeio duo filii Aymonis Rufi Girardus et Witbertus Guntardus Tescelinus Robertus major Sancte Marie et Constantius major Odonis et nepotum suorum Hugo fratrer Raherii