utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06330032

Charter Number: 06330032
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1085 - 1095
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum cunctis posteris ego Robertus abbas scripto reliqui quod Albericus de Malliaco cum consensu uxoris sue et filii et nepotis Alberici pro anime sue remedio dedit Beate Marie de Molismo totum allodium suum de villa qui dicitur Lisiniaca scilicet terram duo molendina silvas aquam preterea in servis et ancillis XX et unum et dimidium id est sex partes familiarum cum filiis et filiabus suis in Truciaca quoque terram et dimidietatem unius insule in aqua posite in Seciaca quandam portionem terre et prati Naventa similiter terre portionem et silve que Quinta Silva cognominatur et quartam partem silve Grosse quartamque partem silve de Garria et terram Jussie Que omnia pertinentia ad allodium de Lusia cum celerrime donasset affuerunt multi testes de eodem castro Malliaco videlicet Wibertus Balduinus Hugo Grossus frater ejus Paganus Lambertus clericus Frogerius et multi alii in eodem castro commorantes Eodem quoque tempore eodemque die eidem cartule inscripsi quod Wibertus de eodem castro Malliaco Sancte Marie similiter donavit in villa que dicitur Nantriacus allodium suum scilicet libere et sine alicujus portione et absque calumpnia aliqua videlicet jura hospitantium id est ut nullus hominum pro aliqua potestate nisi pro abbate Molismi presumeret domum ibidem habere totum atrium omnemque tocius ville decimationem et omnem monachorum laborem ibidem habitantium sine omni consuetudine Extra atrium vero dedit medietatem tocius terrationis sive campi partis et justicie tociusque silve medium omnium[que] consuetudinum medietatem Et in ceteris villulis ad ipsum allodium Nantriaci pertinentibus dedit medietatem omnium eorum qui illic sub tutela Sancte Marie confugerent vel quos ipsa adtraheret Que cum donasset affuerunt testes Balduinus Hugo Grossus Hildricus Albericus Landricus Frogerius prepositus collaudantibus etiam cognatis omnibus et uxore et filio et fratre Pro hoc etiam beneficio omni septimana pro anima sua et parentum suorum quorum fuerat allodium missam in sempiternum cantari rogavit et impetravit et psalmos cotidie
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter