utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06330035

Charter Number: 06330035
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1090 - 1096
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum posteris nostris relinquere diposuimus scripto quod Wido dedit Deo et Sancte Marie Molismensi quicquid apud Caulneiacum in terris et in nemoribus et in pratis habebat laudante Wilelmo comite de Tornodoro et Odone de Furvi a quo hoc idem tenebat Idem vero Wilelmus comes dedit quicquid in eadem villa habebat in justiciis et reditibus et insimul terram Alliverdi Dederunt etiam eodem modo Hawinus et Hugo frater ejus et Gaufredus eorum consanguineus hereditatem suam quam in eadem villa habebant et hoc quod ipsi a Johanne de Laniaco in ecclesia tenebant decimam videlicet et atrium et terram Sancti Martini concedente eodem Johanne qui etiam concessit quicquid in eadem villa de feodo suo nobis donabitur Donaverunt similiter in eadem villa Beraldus et Norgaldus et Iterius filii sui et Bertilina ejus filia et Hugo eorum nepos hereditatem suam Hujus vero concessionis quam Johannes de Laniaco fecit unde etiam monachi Molismenses sexaginta solidos ei dederunt testes hi sunt Odo vicecomes Goscerannus Gaufredus filius Omunti Geraldus de Turri Hugo de Marulo Goscelinus et Boso decani Humbertus de Lannia Idem vero Haywinus de quo superius dictum est prope obitum suum annuente uxore sua et infantibus suis donum suum renovavit Cujus renovationis causa corpus ejus a monachis apud Molismum sepultum est Huic vero concessioni affuerunt Gerbaldus monachus et Hugo presbiter et Ansierius de Lannia Item volumus esse notum quod Johannes de Lanniaco monachis Molismensibus uxorem Radulfi de Villari et ejus infantes donavit unde ei decem solidi dati sunt Cujus rei testes Milo comes de Barro et Teotbaldus de Lanniaco et Paganus Pauper Donum vero istud laudaverunt Geraldus Balbus et Hugo de Caolneaco qui eam a Johanne in feodo tenebant Qua de causa unicuique istorum tres solidi dati sunt Huic donationi affuerunt Milo filius Gersennis et Gosbertus filius Bosonis Notificamus presentibus et futuris quod quidam miles Hugo supramemoratus de Calneiaco adversum nos proclamabat uxorem Rodulfi de Villare cum liberis suis de qua proclamatione inter nos et ipsum habuimus placitum apud Marcennacum ibique recto judicio ipsam proclamationem amisit nobisque postea in pace dimisit Deditque preterea nobis prefatus miles unum arpentum prati qui manet inter Villare et Calneiacum Testes hujus rei sunt Tescelinus Poliseus Ricardus prepositus Sancte Marie de Mercennaco Silvester frater ejus Richerius de Villa Dei Raimbaldus de Molismo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter