utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06330037

Charter Number: 06330037
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1089 - 1107
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Constat evidenter et cotidianis probatur inditiis quoniam mundus fervente malignitatis estu ad inutilia semper et iniquitatis precipitia facillime labitur mentesque hominum in deterius adeo pervertuntur ut si quando aliquid boni acturos se esse promiserint dolosi hostis nequitia violare conetur Quod nos omnimodis attendentes et talia in futurum precaventes donationem quandam Beate Dei genitrici Marie et fratribus apud Molismum sibi servientibus factam litterarum testimoniis traditam firmare volumus Comes igitur Willermus Tornodorensis opidi dedit Sancte Marie et domno Roberto abbati de Molismo et fratribus sub eo constitutis in villa quadam que dicitur Chaunnacus quicquid in terra arabili et silva et in pratis habebat que videlicet terra Aliverti cujusdam prefate ville hominis dum adviveret fuisse refertur Dedit preterea isdem Willelmus universos francos homines Radbaldum scilicet et reliquos quos in predicta villa habebat et omnes consuetudines quas in eis accipiebat Dedit quoque ancillas tres unam aput Molismum duas aput Niciacum et servum unum Constantium nomine filium Hunberti Quoqui de Tornodoro et alium servum de Ponchiaco nomine Engilerium et aput Nantriacum quendam hominem sibi conmendatum cum debito illo scilicet duodecim denariis quos illi quotannis pro sui conmendatione consuete reddebat Sancte Marie similiter tradidit Dedit et molendinum de Rupe quod est in parochia Vertelli necnon et atrium de Vallibus quod situm est in territorio Senonico Donationis igitur hujus interfuerunt testes Haymo de Brevi Muro Manasses de Clariaco et Iterius infans et Otho filius Athonis de Riciaco Leterius de Lainia Lanbertus de Anciaco Gaufredus et Robertus frater ejus de Vertello Post plurimum tempus Walterius de Tornodoro frater Ingrandi calumpniatus est supradictam terram Aliverti pro qua calumpnia reprimanda datus est illi equus a monachis Molismensibus licet bene possent enarrare jus suum per anticum tenorem et longam vestituram sed pro pace hanc cum illo fecerunt concordiam et predictam terram Aliverti Sancte Marie et monachis ejus concessit laudante Ingranno fratre suo et Maria uxore sua et Widone filio et aliis filiis suis Hujus rei testes sunt Bonus Amicus de Tornodoro et Walterius filius ejus et Wido prepositus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter