utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06330060

Charter Number: 06330060
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1075 - 1125
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notificamus universis sancte ecclesie fidelibus quod domnus Wido de Aspre inspiratione divina conpunctus venit Molismum et petiit a domno abbate et fratribus ut ei habitum religionis ob remissionem peccatorum suorum tribuerent ut cum ipsis in miliciam Xpisti usque ad finem permaneret Quod et impetravit Dedit igitur nobis omne allodium suum quod habebat in Tornodorensi territorio in ipso castro Tornodorensi et apud villam que Griseus vocatur et ad aliam villam que Bernonus dicitur Non solum autem in his tribus supranominatis locis concessit nobis omnem hereditatem suam sed ubicumque aliquid habebat servos et ancillas terram cultam et incultam in vineis et silvis adhuc autem aream unius molendini apud Griseium Hec omnia nobis concessit laudante filio suo Wilenco et filiabus suis et fratribus suis Haimone Rogerio Ulgerio Transacto igitur non modico tempore alia vice venerunt Molismum Rogerius et Ulgerius videre fratrem suum dedit ipse Rogerius partem suam de area molendini Ulgerius vero similiter suam partem et quicquid in supradicto allodio obtinebat Hujus rei testes sunt Rogerius clericus Raynaldus de Besua Haymo miles Ulgerius frater ejus Wilencus filius ipsius Gotefridus de Molismo Willelmus de Mase Hugo de Malle Marinus major noster Walannus Arnulfus pistor et multi alii Simili modo Hugo quidam miles cognomine Morellus de Arcu dedit nobis partem suam quam in ipso allodio habebat et per manum Wilenchi suprascripti hoc donum Molismum transmisit et super altare loci illius Beate Marie posuit Similiter Paganus de Cuminiaco concessit nobis quicquid in ipso allodio habebat
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter