utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06330074

Charter Number: 06330074
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1076 - 1095
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cum certa mors corporis maneat omnibus luceque clarius constet universos pro meritis a justo judice in extremo remunerari examine multi sancte ecclesie fidei catholice cultores dum eternam anime mortem cupiunt devitare prioris vite culpas vel elemosinas pauperibus erogando vel fundorum suorum possessiones largiendo student utcumque diluere Hac ergo spe vel intentione ducta Agnes filia Franconis de Blaringahan uxor vero Huberti comitis de Jussiaco pro precipuo amore quo Molismensem ecclesiam diligebat necnon et pro anime sue vel parentum suorum salute dedit Deo et Sancte Marie Molismensis ecclesie decimam allodii sui quod est apud predictam villam Blaringahan quantum de ipsa in suo dominatu possidebat Dedit etiam pro anima filii sui Olrici quendam hospitem Elbodum nomine cum omni terra sua et reditibus suis Eodem tempore dedit domnus Baldricus de Chohan pratum ad duas falces Sancte Marie Molismensi Contigit autem post aliquantum tempus supradictam Agnem Molismum advenire et ibi in capitulo donum suum renovavit et etiam de ipso fundo allodii quartam partem Sancte Marie Molismensi post mortem suam concessit Testes fuerunt ex parte ejus Fulcherius et Gomerus et Stephanus Post hec domnus Rotbertus primus Molismensis abbas cum pro ecclesie sue negotiis in eadem villa venisset petiit ab ea ut ipsam portionem allodii divideret quamvis in vita sua retinere decrevisset qua peticione gratanter suscepta cum consilio domni Baldrici et ceterorum fidelium suorum divisit ipsam ita ut monachi in una parte ipsius allodii continuatim terram suam possiderent et ut melius discernatur locus ipsius possessionis quam ex integro Sancte Marie concessit scribendo volumus notare nomina virorum ipsam terram possidentium Dedit videlicet terram Daiberti quam laborabant sui homines ad medietatem secundum quod ad invicem statuerant terramque Girardi et Baldrici terram etiam Bruic terram quoque Gomeri et Ingelberti De pratis suis dedit ad IIII falces ex quibus duas ad presens in vita sua dedit monachis ad possidendum in vestitura predicte concessionis Similiter dedit in vestitura predicte concessionis mansum Hugonis presbiteri in quo erat domus ipsius presbiteri prope atrium ejusdem ville cum omnibus ad ipsum mansum pertinentibus Hec omnia concessit pro remedio anime sue et parentum suorum laudante filio Balduino ita ut si ille vellet in ecclesia Molismensi susciperetur quod ei a domno abbate Ro libenter concessum est Dedit et terram Balsamundi et silvam ad eam pertinentem Hujus ergo donationis testes fuerunt domnus Baldricus de Chohan et Rainaldus filius ejus cui etiam pater suus alapam dedit pro recognitione Baldricus de Alneto et frater ejus Radulfus Guilboldus de Foxe Rotbertus Gaitus Gislebertus de Ario Romaldus filius Aduidis Girardus Balduinus filius Lezon Fulcherius miles Galterius filius Oltrudis Arnulfus de Gascheria Raimbertus filius Ariel Raynerius et Marinus famuli domni Ro abbatis Hoc donum laudavit Ilbertus nepos domine Agnetis in porticu ecclesie Sancti Martini cum sederet juxta domnum R abbatem antequam proficisceretur in Hierusalem audiente Rainaldo et Martino de Braio He sunt consuetudines quas debet terra quam domina Agnes dedit Sancte Marie Terra Giraldi et Baldrici V fertellas de Braio debet III s et III denarios de censu tribus placitis quotannis III s et IIII denarios de herbam semel in anno III s et IIII denarios pro ariete XV denarios oblatas integras et quartam partem oblatarum II denarios pro custodia et II panes I carrucam et quarterium alterius duobus vicibus in anno carrum ad ligna hic est et ad annonam deducendam et quicquid opus fuerit pasnagium et cambaticum et quicquid ad comitatum vel justiciam pertinet insuper omnes consuetudines quas terra debet Terra Daiberti est in dominicatu et ad medietatem Terra vavassorum est in feudo secundum consuetudinem vavassorum provincie Mansum Hugonis presbiteri V solidos debet quamdiu Chonon filius ejus et mater sua vixerit excepta justicia et cambatione que est in manu domini terre Terra Elbodi debet unam fertellam de Braio oblatas integras VIII denarios de censu tribus placitis unoquoque placito VIII denarios de herbam VIII denarios I panem et unum denarium pro custodia pasnagium cambationem opera diversa et servitia et consuetudines que alii debent secundum consuetudinem provincie
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter