utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06330078

Charter Number: 06330078
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1095 - 1100
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus quod miles quidam nomine Marcus concessione Hugonis Grossi a quo tenebat dedit Deo et Sancte Marie Molismensi ecclesiam de Lucheio et quicquid inde habemus laudante domno Iterio de Toceio de cujus casamento erat qui etiam Iterius auxit donum de suo proprio dans scilicet monachis duas olcas allodii sui in eadem villa quas proprias tenebat et de suo allodio quantum propria eorum araret carruca et quantum ipsi monachi ad prata de brolio suo extirpare possent et totum usuarium in silvis in pascuis et in aquis ad nostros proprios usus Testes sunt Balduinus Eldrecus Andreas prepositus Wido capellanus Postea vero domnus Hugo frater ejus quem de rebus suis antequam Jerosolimam iret ubi mortuus fuit heredem constituerat quicquid frater ejus Iterius Molismensi ecclesie donaverat gratanter concessit insuper et suam tertiam partem de ipso eodem allodio supradicto ad augmentationem donavit Deinde quoque ipse Hugo divina gratia inspirante et etiam cujusdam fratris nostri Johannis monachi exhortatione dedit ecclesie Molismi pro anime sue ac sui fratris Iterii salute fratre suo Norgaudo laudante de allodio Crisennon indeterminato quantum ad ecclesie omniumque officinarum edificationem et ad ortum et ad virgultum et cimiterium necesse erat Huic vero donationi adjecit et aliam scilicet predicti allodii sui terciam partem Quam donationem cum ambo Jerosolimam tenderent et Castellionem in Burgundia pervenirent ibidem domnus Hugo renovavit et Norgaudus frater ejus laudavit et ob hoc inde triginta solidos habuit Similiter et domno Hugoni quedam magni precii mula tunc fuit omnino dono concessa que antea tantum erat sibi prestita Testes Johannes Radulfus Walterius [de] monachis de laicis fuerunt Briannus filius Odonis Curta Coxa Gosbertus Martinus Tecelinus Polesius Cum vero Jerosolimam pertingere non potuerunt ad propria regredi festinaverunt Regresso igitur Hugone locum de Crisennon cepit magis magisque diligere ecclesiam lapideam lignea prostrata construere sua illic deferre omnino in ejusdem loci augmento animum suum applicare Sed cum de regressione sua valde dubitare videretur rursum paravit viam ut suum votum impleretur Cum autem de hac patria recedere debuit domini sui Humbaudi Autissioderensis episcopi presentiam adiit et donum quod Sancte Marie Molismensi fecerat in custodia sua ac defensione posuit et etiam priorem ipsius loci Walterium nomine in manibus reddidit rogans eum ut quandiu viveret Molismensis ecclesie testis fidelis ubique foret Testes sunt ipse domnus Humbaudus Autissioderensis episcopus Wauterius archipresbiter Rotbertus capellanus Odo de Avalone Erveus frater Alexandri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter